라틴어 문장 검색

si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 129:7)
eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:7)
quod si pertendens animo vestita cubaris, scissa veste meas experiere manus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1513)
"vixque hoc ter menstrua totum luna videt, iamque ad populos ac rura feroci tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu Oceanus refluum spargit per culta Garunnam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 163)
vincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 564:4)
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:1)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)
postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:2)
is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 609:2)
ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit ut ex omnibus navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in forum convenirent ad imperia accipienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 352:1)
ubi tempus visum est quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem, cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per adversum montem erectam aciem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 454:1)
postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 177:2)
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION